QUESTIO II.
GRATIANUS.I. Pars. Sequitur secunda questio, qua queritur, an pro
ingressu monasterii pecunia sit exigenda, uel exacta persoluenda?
Hoc utrumque licite fieri, utriusque testamenti serie conprobatur.
Legitur enim in primo libro Regum, quod Anna detulit secum
Samuelem, postquam ablactatus fuerat, in tribus uitulis, et tribus
modiis farinae, et amphora uini ad domum Dei in Sylo. §. 1.
In Actibus uero apostolorum legitur, quod "multitudinis credentium
erat cor unum et anima una," nec aliquid eorum, que possidebant,
quisquam proprium esse dicebat; sed erant illis omnia
communia. Singuli uendebant predia sua, et ponebant precia
eorum ante pedes apostolorum, quorum unus, nomine Ananias,
dum partem sibi reseruaret, cum uxore sua Sapphira, sententia
maledictionis accepta, ante pedes apostoli cecidit mortuus.
§. 2. Hinc liquido aparet, quod ingressuri monasterium sua debent
offerre rectoribus, nec aliter sunt recipiendi, nisi sua obtulerint.
Sed aliud est sua sponte offerre, aliud exacta persoluere.
Anna mater Samuelis non exacta neque petita, sed sponte munera
sacerdotibus obtulit. Credentes sua sponte offerebant apostolis,
ut indigentium necessitatibus deseruirent, que instante persecutione
infidelium eis possidere non licebat. Ananias quoque non
ideo dampnatus est, quia sua nollet offerre, sed quia, Spiritui
sancto mentitus, precia eorum, que apostolis obtulerat, ex parte
fraudabat. Non ergo his auctoritatibus permittitur rectoribus ab
ingressuris aliquid exigere, sed sponte oblata suscipere, quia illud
dampnabile est, hoc uero minime.
Unde in Bracarensi Concilio II. [cap. 5.] legitur: