Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VI. Qui sumptibus propriis sustentari possunt, ab ecclesia stipendia non accipiant.

Item Ieronimus ad Damasum Papam.
Clericos autem illos conuenit ecclesiae stipendiis sustentari,
quibus parentum et propinquorum nulla suffragantur.
Qui autem bonis parentum et opibus sustentari possunt,
si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium profecto committunt,
et per abusionem talium iudicium sibi manducant
et bibunt.

< Dokument zurück | | Dokument vor >