Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. II. Ab his, qui ad conuersionem accedunt, nichil est exigendum, nec precio aliquis ad conuersionem est inuitandus.

Quam pio mentis affectu, fratres karissimi, uestrae destitutioni
Romana conpatiatur ecclesia, uobis fortassis incognitum,
sed cognitori omnium non incognitum habetur.
Dubitationi autem uestrae quod idoneum demus responsum,
Deum testificor, ipsa quoque me dubitatio reddit anxium et
ineptum. Numquam enim legimus Domini discipulos
uel eorum ministerio conuersos quempiam ad Dei cultum
aliquo muneris interuentu prouocasse, nisi forte de pauperum
alimento quis inconcinne proponat, quorum nulli,
cuiuscumque professionis esset, uictualia negabantur. Scimus
equidem, quod "omne datum optimum, et omne donum
perfectum desursum est," a quo bonae uoluntatis
donum accipit qui sancto deliberationis arbitrio gratis Deo
seruire disponit. Restat ergo, ut qui pro aliqua ecclesiae
susceptione munus accipit, Dei donum, quod a patre luminum
descendere debuit, uendat; munus autem largiens inportunus
emat. Quid autem de diuini doni uenditoribus uel
emptoribus consequatur, concludi necesse non est. §. 1.
Cauete ergo, fratres, quam sit ambiguum quod petistis consilium,
quod quidem secundum uestrae uoluntatis propositum
nulla inuenimus ratione confirmatum. Verumtamen, si
uestrae necessitati adeo est oportunus quem reperistis, dum
tamen omnis absit pactio, omnis cesset conuentio, nullaque
uestrae ecclesiae fiat distractio, accedat, gratis Deo seruire
incipiat, suique regiminis deuote gestet obsequium ac,
postmodum uos, quasi subsidii gratia, aliqua suae ecclesiae
munera largiri fratrum solatio Romana permittit ecclesia.
[ Unde Urbanus Papa in Concilio apud Melfiam, c. 12.:


PALEA.
< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

407/408