C. V. Quicquid data uel promissa pecunia in sacris ordinibus acquiritur irritum habeatur.
Idem. [in Concilio Placenti, c. 1. et 2.]Ea, que a sanctis Patribus de symoniacis statuta sunt
nos quoque et iudicio, et apostolica auctoritate firmamus.
Quicquid igitur in sacris ordinibus, uel in
ecclesiasticis rebus uel data uel promissa pecunia acquisitum
est, nos irritum esse et nullas umquam uires
obtinere censemus.