C. XCI. Tanto facilius sacerdotes exaudiuntur, quanto apud Deum sunt digniores.
Item Alexander. [epist. II.]Ipse sacerdotes pro populo interpellant et peccata
populi comedunt, quia suis precibus ea delent atque
consumunt; qui, quanto digniores fuerint, tanto facilius
in necessitatibus, pro quibus clamant, exaudiuntur.