C. XC. Sacerdotis non uerba, sed merita eucharistiam faciunt.
Sacerdotes, qui eucharistiae seruiunt, et sanguinemDomini populis eius diuidunt, inpie agunt in legem Christi,
putantes eucharistiam inprecantis facere uerba, non
uitam, et necessariam esse tantum solempnem orationem,
et non sacerdotum merita, de quibus dicitur: "Sacerdos,
in quacumque fuerit macula, non accedat
offerre oblationes Domino."