Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. X. Qui dona Dei uendunt uel emunt, pariter a Deo dampnantur.

Item Gregorius homelia XIII.
Vendentes et ementes de templo eliminauit Christus,
quia uel eos, qui pro munere inpositionem manuum
tribuunt, uel eos, qui donum Dei emere nituntur, dampnat.
Item: §. 1. In templo uendentes sunt, qui hoc,
quod quibusdam iure conpetit, ad premium largiuntur.
Iustitiam enim uendere est hanc pro premii acceptione


seruare. Ementes uero in templo sunt, qui, dum hoc quod
iustum est, proximo persoluere nolunt, dumque rem
iure debitam facere contempnunt, dato patronis precio
emunt peccatum.

< Dokument zurück | | Dokument vor >