Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XCVI. Sacerdotes nomen Domini inuocant, Dominus autem benedictionem prestat.

Dictum est a Domino in Numeris ad Aaron:
"Vos ponite nomen meum super filios Israel, ego Dominus
benedicam eos," ut gratiam traditio per ministerium
ordinati transfundat hominibus, nec uoluntas sacerdotis
obesse aut prodesse possit, sed meritum benedictionem
poscentis. §. 1. Quanta autem dignitas sit sacerdotalis offitii
uel ordinis, hinc aduertimus. Dictum est autem de
nequissimo Caipha, interfectore Saluatoris, inter cetera:
"Hoc autem a semetipso non dixit, sed, cum esset pontifex
sacerdotum anni illius, prophetauit." Per quod
ostenditur, Spiritum sanctum gratiarum non personam
sequi digni, aut indigni, sed ordinem traditionis
ut, quamuis aliquis boni meriti sit, non tamen possit
benedicere, nisi fuerit ordinatus, ut offitium ministerii
exhibeat. Dei autem est effectum tribuere benedictionis.
Gratian. Quod uero per hereticos sacramenta dignitatis
ministrata dicuntur carere effectu, inprobatur auctoritate Anastasii
Papae, qui ordinationem Acacii, quamuis heretici, ita ratam
approbat, ut etiam eis, quos post dampnationem suam baptizauit,
uel ordinauit, in nullo ream personam nocuisse asserat. Sed
hoc eum illicite, et non canonice, imo contra decreta suorum
predecessorum et successorum fecisse, probat Felix et
Gelasius, qui Acacium ante Anastasium excommunicauerunt, et
Hormisda, qui ab ipso Anastasio tertius eundem Acacium dampnauit.
Unde etiam ab ecclesia Romana repudiatur, et a Deo
fuisse percussus legitur in gestis Romanorum Pontificum hoc
modo: "Anastasius secundus natione Romanus, etc."
Require retro in tractatu decretalium epistolarum.


Item obicitur illud Augustini ad Parmenianum de hereticis
etiam dampnatis:

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

391/392