Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XVIII. Symoniacus per prauam manus inpositionem non consecrationem, sed dampnationem prestat.

Idem. [Rufo, et aliis Episcopis, epist. XXII. c. 3.]
Ventum est ad terciam questionem, que pro sui difficultate
longiorem exigit disputacionem. Cum nos dicimus
ab hereticis ordinatos, uulneratum per illam manus
inpositionem habere caput, ubi uulnus infixum est, medicina
est adhibenda, qua possit recipere sanitatem. Que
sanitas post uulnus secuta sine cicatrice esse non poterit,
atque ubi penitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis
honorem locum habere non posse. Nam
sicut legitur, qui tetigerit inmundum inmundus
erit, quomodo ei tribuetur quod munditia et puritas
consueuit accipere? §. 1. Sed econtra asseritur, eum,
qui honorem amisit, honorem dare non posse, nec illum aliquid
accepisse, quia nichil in dante erat, quod ille posset
accipere. Acquiescimus, et uerum est certe, quia quod
non habuit dare non potuit. Dampnationem utique, quam
habuit, per prauam manus inpositionem dedit et qui
particeps factus est dampnati, quomodo debeat
honorem accipere inuenire non possum. §. 2. Sed dicitur
uera et iusta legitimi sacerdotis benedictio auferre
omne uitium, quod a uitioso fuerat iniectum. Ergo si ita
est, applicentur ad ordinationem sacrilegi, atque omnium
criminum rei, quia benedictione ordinationis crimina uel
uitia putentur auferri; nullus sit penitentiae locus, quia


id potest prestare ordinatio, quod longa satisfactio prestare
consueuit. Sed nostrae lex ecclesiae est, uenientibus ab
hereticis, qui tamen illic baptizati sunt, per manus inpositionem
laicam tantum tribuere communionem, nec ex his
aliquem in clericatus uel exiguum subrogare honorem.
III. Pars. Gratian. Sed obicitur: Alii heretici a fide
exorbitant, symoniaci autem, etsi gratiam Spiritus sancti uenalem
putant, tamen a fide non sunt alieni, atque ideo, quod ab Innocentio
de ceteris hereticis decernitur, non ualet consequentur de
illis intelligi. His ita respondetur: Symoniaci, etsi fidem
tenere uideantur, infidelitatis tamen perdicioni subiciuntur.
Unde B. Ambrosius in I. libro de penitentia ad Nouatianum
scribens, dixit:

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

363/364