Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. LII. Rebaptizentur et ordinentur qui de Paulianistis et Cathafrigis ad ecclesiam redeunt.

Si quis confugerit ad ecclesiam catholicam de Paulianistis
et Cathafrigis statutum sit, rebaptizari eos
omnino debere. Si qui uero clerici erant apud eos, siquidem
inculpati fuerint et irreprehensibiles, rebaptizandi
sunt, rursus etiam ordinentur ab episcopo ecclesiae
catholicae. Si uero examinati minus apti fuerint deprehensi,
deponi eos oportet. Similiter autem et circa diacones
et de omnibus, qui in eodem clero inueniuntur,
eadem forma seruabitur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >