C. I. Symoniaci gratiam non prestant, quam querunt uendere.
Gratia si non gratis datur uel accipitur, gratia non est.Symoniaci autem non gratis accipiunt: igitur gratiam, que
maxime in ecclesiasticis ordinibus operatur, non accipiunt.
Si autem accipiunt, non habent; si autem non habent, neque
gratis neque non gratis cuiquam dare possunt. Quid ergo
dant? profecto quod habent? quid autem habent? spiritum
utique mendatii. Quomodo hoc probamus? quia si spiritus
ueritatis (testante ipsa ueritate, de qua procedit) gratis
accipitur, proculdubio spiritus mendatii esse conuincitur,
qui non gratis accipitur.