C. V. In ordine male accepto symoniaci penitentiam agere non possunt.
Requiritis de his, qui turpissimo lucro columbas intemplo Domini uendere non pertimescunt, et sua acta
inproba temeritate Symonis heresi coniungunt, utrum
possint in ordine penitentiam agere, an tantummodo extra
ordinem et sacerdotalem fieri gradum? Quod nos
quidem conuictis et his, qui tam detestabile nefas (quod
iam multis est dampnatum conciliis) peregisse noscuntur,
nulla possumus penitentia subuenire, et tot spiritualibus
patribus obuiare, sed in illorum Patrum me sententia conuenire
omnibus certum sit.
IV. Pars. Gratian. Nisi rigor disciplinae quandoque
relaxetur ex dispensatione misericordiae. Multorum enim crimina
sunt dampnabilia, que tamen ecclesia tollerat pro tempore,
pro persona, intuitu pietatis, uel necessitatis, siue utilitatis, et pro
euentu rei. Pro tempore: sicut Gelasius, qui, cum
necessitate temporis uideret Italicam ecclesiam propter belli
famisque incursionem fere omnium clericorum offitio destitutam,
adeo ut plerisque populis subsidia regendarum deessent animarum,
concessit de monachis uel de laicis clericos assumi, ita
dicens: [Episcopis per Lucaniam, epist. I. c. 1.]