C. LXXV. Qui in baptismo sanctus est, ad altare
peccator non erit.Sicut Christus est qui baptizat, ita ipse est qui
sanctificat. Unde oro te, ut aut sacrificandi licentiam ei
tribuas, cuius baptisma probas, aut reprobes eius baptisma,
quem non putes esse sacerdotem. Neque enim
fieri potest, ut qui in baptismo sanctus est sit ad altare
peccator.
Gratian. Sed hoc de peccatore tantum catholico,
non heretico intelligendum est. Qui quicquid cum
fide pro offitio suo facit licet indignus, tamen diuina
gratia cooperante ratum esse creditur. Alioquin si de hereticis
dictum intelligitur, ipse sibi contrarius esset, cum
dicat in Oseae: "Sacrificia eorum etc". Et alibi
in persona Domini: