C. LXXXVI. De eodem.
Item Nicolaus papa Michaeli Inperatori. [in epist. queincipit: "Proposueramus."]
Non quales sacerdotes Domini, sed quid de
Domino loquantur, est uobis magnopere preuidendum,
nec in uicariis B. Petri apostoli uobis est attendendum
quid sint, sed quid pro correctione ecclesiarum,
quid pro salute uestra satagant. Nec enim illos inferiores
dicetis scribis et phariseis sedentibus super cathedram
Moysi, de quibus Dominus precepit, dicens: "Quecumque
dixerint uobis facite, secundum opera eorum
nolite facere." Ergo, inperator, considera, si illos dixit
audiendos, qui super cathedram Moysi sedebant, quanto
potius, qui super cathedram Petri resident, esse existimatis
obaudiendos?