C. X. Qui extra ecclesiam baptizati uel rebaptizati fuerint, ad ecclesiasticam miliciam non admittantur.
Qui in qualibet etate alibi quam in ecclesia catholicaaut baptizati, aut rebaptizati sunt, ad ecclesiasticam miliciam
prorsus non permittantur accedere. Quibus satis debet
esse, quod in catholicorum numero sunt recepti.
Quoniam de suo ordine et communione uidebitur ferre
iudicium quisquis hoc uiolauerit institutum, uel qui non
remouerit eum, quem ex eius cetu ad ministerium clericale
obrepsisse cognouerit.
Gratian. Pro persona: sicut B. Gregorius scribens
Ianuario Episcopo [lib. VII. Indict. 2. epist. I.] ait: