Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA III.

GRATIANUS.
Quidam episcopus a propria sede deiectus est, petit restitui;
post restitutionem ducitur in causam, inducias postulat, tandem
ad eius accusationem procedit quidam non legitime coniunctus,
et duo infames, et tres religiosi; accusatores testes de domo sua
producunt, et alios sibi inimicos extra suam prouinciam; reus
criminoso iudici offertur ab uno tantum audiendus et iudicandus.
Quidam de accusatoribus et testibus absentes per epistolam illum
accusare, et in eum testificari contendunt; cum multa capitula ei
obicerentur, in primo accusatores deficiunt; demum accusatio in
accusatorem uertitur. (Qu. I.) Hic primum queritur, an restitutio
danda sit quibuslibet expoliatis? (Qu. II.) Secundo, de
induciis, an post restitutionem tantum, an etiam post uocationem
ad causam quibuslibet concedendae sint? (Qu. III.) Tertio, quo
spatio mensium utrique sint concedendae? (Qu. IV.) Quarto,


an infames et non legitime coniuncti ad accusationem sint admittendi.
(Qu. V.) Quinto, an testes de domo accusatorum sint
producendi, uel inimicorum uox sit audienda? (Qu. VI.) Sexto,
an extra prouinciam reus sit producendus? (Qu. VII.) Septimo,
an sit audienda eius sententia, quem cum reo par inficit malicia?
(Qu. VIII.) Octauo, an ab uno tantum episcopus sit audiendus
uel iudicandus? (Qu. IX.) Nono, an accusatores uel testes in
absentem uocem accusationis uel testificationis exhibere ualeant?
(Qu. X.) Decimo, an deficientes in primo capitulo sint admittendi
ad sequentia? (Qu. XI.) Undecimo, an accusato liceat
accusationem in accusatorem uertere?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. I. Expoliatis uel eiectis omnia sunt redintegranda.

C. II. De eodem.

C. III. De eodem.

C. IV. De eodem.

C. V. Non est sacerdos, sed scismaticus, qui fratrum se obsequio subtrahit.

C. VI. Excommunicentur qui obprobrium et calumpniam inferunt sacerdotibus.

QUESTIO II.

C. I. Secundum tempus expoliationis conceduntur induciae restitutionis.

C. II. Dum possessiones uel res episcopi detinentur, aliquid sibi obici non potest.

C. III. Ante litem contestatam uiolenter ablata restituantur.

C. IV. Deiciantur a clero et infames fiant, qui loca expulsorum adulterina feditate inuaserunt.

C. V. Induciae sex mensium eiectis uel expoliatis prestantur.

C. VI. Post restitutionem induciae prestandae sunt.

C. VII. De eodem.

C. VIII. Ante restitutionem aliquis ad causam uocari non debet.

C. IX. Ab administratione remoueatur qui res ecclesiae male uiuendo dispergit.

QUESTIO III.

C. I. Venienti ad iudicium induciae non negentur.

C. II. Quot mensium induciae episcopis prestandae sint.

C. III. De induciis prestandis.

C. IV. De eodem.

QUESTIO IV.

C. I. Infames eos, qui sunt bonae famae, accusare non possunt.

C. II. Qui legem suam sponte transgreditur, ante suam reuersionem recte agentes accusare non potest.

C. III. A suo proposito discedentes fiunt infames.

C. IV. Incestuosi non legitime coniuncti sacerdotes uel legitime coniunctos accusare non possunt.

C. V. Qui non sunt recipiendi in accusatione.

C. VI. De eodem.

C. VII. Anathematizati fideles accusare non possunt.

C. VIII. Clericus, qui episcopum accusauerit, infamis efficitur.

C. IX. Infames et exules fiant qui episcopos persecuntur.

C. X. Detractores et inimicorum auctores episcopos non accusent.

C. XI. Infamis uel sacrilegus religiosum Christianum accusare non potest.

C. XII. Aliud est excommunicatio, aliud anathematizatio.

QUESTIO V.

C. I. Consanguinei uel familiares aduersus extraneos testimonium non dicant.

C. II. Nuper inimici accusatores uel testes esse non possunt.

C. III. De eodem.

C. IV. Qui non possunt esse accusatores uel testes.

C. V. Ab accusationibus clericorum repellantur, quos leges seculi non admittunt.

C. VI. Alienigenae, et quos diuinae uoces mortuos appellant, episcopos accusare non possunt.

C. VII. A clericis repelluntur accusationes, quas leges seculi non adsciscunt.

C. VIII. Nec seruus, nec libertus, nec infamis episcopos accusare presumant.

C. IX. Infames, qui ad sortilegos et diuinos concurrunt, nec accusatores, nec testes esse possunt.

C. X. Suspecti aut gratiosi ad accusationem non admittantur.

C. XI. Qui inimicitiis studet et facile litigat, nec accusator nec testis esse potest.

C. XII. Familiares, suspecti, de domo prodeuntes, non recipiantur in accusatione.

C. XIII. Qui inimici uel suspecti sunt, et qui odio quoslibet insequuntur, ab accusatione remoueantur.

C. XIV. De eodem.

C. XV. Qui inimici sunt, iudices esse non possunt.

QUESTIO VI.

C. I. Ubi crimen admittitur, ibi causa uentiletur.

C. II. Accusatus nonnisi in foro suo audiatur.

C. III. De eodem.

C. IV. Intra prouinciam, et a conprouincialibus tantum causa est audienda.

C. V. A conprouincialibus accusatus uel iudicatus apostolicam sedem appellet.

C. VI. De eodem.

C. VII. Conprouinciales et metropolitani episcoporum causam audire, sed diffinire non possunt.

C. VIII. Ante apostolicam censuram in causis episcoporum non est diffinitiua sententia ferenda.

C. IX. Preter conscientiam Romani Pontificis nec concilia celebrari, nec episcopum dampnari oportet.

C. X. Quorumdam depositionem, extra conscientiam Romani Pontificis factam, pro pace tollerauit ecclesia.

C. XI. Dampnatio iniusta inrita est et in sinodo retractanda.

C. XII. Peregrina iudicia sunt submouenda.

C. XIII. De eodem.

C. XIV. Nulli liceat aliarum prouinciarum iudicium expetere.

C. XV. Absque apostolicae sedis decreto extraneos iudices adire non possumus.

C. XVI. Super appellationem alterius prouinciae iudices adire non oportet.

[C. XVII.]

C. XVIII. Ubi crimen admittitur, ibi causa uentiletur.

QUESTIO VII.

C. I. Infames iudices esse non possunt.

[C. II.] In Digestis titulo de postulando.

C. III. Qui aliorum uicia puniunt sua prius corrigere studeant.

C. IV. Ille de uita alterius iudicet, qui non habet in se ipso quod puniat.

C. V. Grauatus criminibus aliena iudicare non ualet.

C. VI. Primum nosmetipsos, deinde proximos debemus corrigere.

C. VII. Sacerdos prius sua peccata, deinde aliena detergat.

QUESTIO VIII.

C. I. Episcopus non nisi a pluribus audiatur et iudicetur.

C. II. A quot episcopis audiatur episcopus, qui in reatum inciderit.

QUESTIO IX.

C. I. Nisi reo presente accusator non audiatur.

C. II. Absente aduersario sententiam ferri non licet.

C. III. Absente reo accusator non audiatur.

C. IV. Que in absentes geruntur omnino euacuentur.

C. V. Non iudicetur qui presentialiter non accusatur uel conuincitur.

C. VI. De eodem.

C. VII. Idem Damasus ibidem continenter.

C. VIII. De eodem.

C. IX. De eodem.

C. X. Sententia feriatur qui causae suae negligit adesse.

C. XI. Absens nec accusari, nec iudicari potest.

C. XII. Altera parte absente diffinitiua sententia non feratur.

C. XIII. In absentem non est ferenda sententia.

C. XIV. De eodem.

C. XV. Testes non dicant testimonium, nisi de his, que presentialiter nouerunt.

C. XVI. Non admittuntur ad testimonium quos non eidem negotio adfuisse constiterit.

C. XVII. Ad seriem gestorum testis ex suo nichil adiciat.

C. XVIII. Absens nec accusare, nec accusari potest.

C. XIX. Reo absente libellus accusationis frustra offertur.

C. XX. Testes corporaliter prestito sacramento testimonium dicant.

C. XXI. Accusator et accusatus simul debent adesse.

QUESTIO X.

C. I. Qui in primo capitulo deficit ad cetera non admittatur.

C. II. Qui falsa fratribus obiciunt usque ad exitum non communicent.

C. III. Qui quod obicit probare non ualet, de cetero ad arguendum non admittitur, nisi propriam causam ciuilem dumtaxat asserere uoluerit.

QUESTIO XI.

C. I. Accusati, nisi prius se purgauerint, alios accusare non possunt.

[C. II.]

C. III. De eodem.

[C. IV.]

Spalten:

503/504 - 535/536
Gehe zu Spalte: