Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Ante apostolicam censuram in causis episcoporum non est diffinitiua sententia ferenda.

Item Leo Episcopus urbis Romae Anastasio Episcopo Tessalonicensi.
[ep. LXXXII. al. LXXXIV. c. 1.]
Multum stupeo, frater karrissime, sed plurimum


doleo, quod in eum, de quo nichil amplius iudicaueras, quam
quod euocatus adesse differret et excusationem infirmitatis
obtenderet, tam atrociter et tam uehementer potueris
conmoueri, presertim cum, etiam si tale aliquid mereretur,
expectandum tibi fuerat quid ad tua consulta rescriberemus.
Sed etiam si quid graue intolerandumque
conmitteret, nostra erat expectanda censura, ut nichil
prius ipse decerneres quam quid nobis placeret agnosceres.
Vices enim nostras ita tuae credidimus karitati, ut in
partem sis uocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis.
Unde, sicut multum nos ea, que a te pie sunt curata,
letificant, ita nimium ea, que perperam sunt gesta, contristant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

519/520
Gehe zu Spalte: