Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Preter conscientiam Romani Pontificis nec concilia celebrari, nec episcopum dampnari oportet.

Item Iulius Papa orientalibus Episcopis. [ep. I.]
Dudum a sanctis apostolis successoribusque eorum
in antiquis decretum est statutis, que hactenus sancta
et uniuersalis apostolica tenet ecclesia, non oportere
preter sententiam Romani Pontificis concilia celebrari
uel episcopum dampnari, quoniam sanctam Romanam
ecclesiam primatum omnium ecclesiarum esse uoluerunt;
et sicut B. Petrus apostolus primus fuit omnium apostolorum,
ita et hec ecclesia suo nomine consecrata (Domino instituente)
prima sit et caput ceterarum, et ad eam quasi
ad matrem atque apicem omnes maiores ecclesiae causae
et iudicia episcoporum recurrant, et iuxta eius sententiam
terminum sumant, nec extra Romanum quicquam ex his
decerni Pontificem debere.
II. Pars. Gratian. Aliquando inconsulto Romano Pontifice
plerique episcoporum dampnati inueniuntur, et alii in eorum
subrogati locum, quorum dampnationem et subrogationem pro
bono pacis ex dispensatione tollerasse legitur ecclesia.
Unde Nicolaus Papa Salomoni Regi
Brittorum:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

521/522
Gehe zu Spalte: