Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VII. Conprouinciales et metropolitani episcoporum causam audire, sed diffinire non possunt.

Item Eleuterius Papa. [scribens ad Galliae prouincias,
cap. 2.]
Quamuis liceat apud prouinciales, et metropolitanos,
atque primates episcoporum uentilare accusationes uel
criminationes, tamen non licet diffinire sine huius sanctae
sedis auctoritate, sicut ab apostolis eorumque successoribus
multorum consensu episcoporum iam diffinitum est.
Nec in eorum ecclesiis alii aut preponantur, aut ordinentur,
antequam hic eorum iuste terminentur negotia. Reliquorum
uero clericorum causas apud conprouinciales, et
metropolitanos, et primates et uentilare, et iuste
finire licet.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

519/520