Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Nulli liceat aliarum prouinciarum iudicium expetere.

Item Innocentius. [Papa ad Victricium Rothomagensem
Episcopum, epist. II. c. 3.]
Non liceat cuiquam, sine preiudicio tamen Romanae
ecclesiae, cui in omnibus causis reuerentia debetur,
relictis his sacerdotibus, qui in eadem prouincia Dei
ecclesias nutu diuino gubernant, ad alias conuolare prouincias
uel aliarum prouinciarum episcoporum iudicia
expeti uel pati. Quod si quis presumpserit,
ab offitio cleri submotus et iniuriae reus ab omnibus
iudicetur.
Gratian. Reuerentia autem, que apostolicae debetur ecclesiae,
et eius auctoritas intelligenda est, cum uel ad ipsam appellatum
fuerit, uel ab ea iudices electi conceduntur. Unde Sixtus
Papa, cum diceret: "Conprouinciales et a se electos debent
habere iudices," statim subiungit: "nisi fuerit appellatum."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

523/524
Gehe zu Spalte: