Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Testes non dicant testimonium, nisi de his, que presentialiter nouerunt.

Item Calixtus. [Papa ad Episcopos Galliae, ep. II.]
Testes per quamcumque scripturam testimonium non
proferant, sed presentes de his, que uiderunt et nouerunt,
ueraciter testimonium dicant. Nec de aliis causis
uel negotiis testimonium dicant, nisi de his, que sub eorum
presentia acta esse noscuntur.
II. Pars. Gratian. De his etiam, que audierunt, si
ad hoc conuocati sunt, in ciuili causa testimonium dicere possunt,
unde in collocatione VII. titulo de testibus, legitur: §. 1. "Si
debitum scriptum sit, et probatio solutionis proferatur a litigantibus
per testes sine scriptura, tunc susceptibilem eam apud iudicem
esse uolumus, dum ad hoc ipsum testes assumantur, ut
perhibeant testimonium pro facienda solutione, aut pro memoria
facta alicui iam solutionis factae, et pro confessione eius, qui
pecunias accepit. Hec autem testimonia inania et ex transitu


perhibita (aut ab eo qui propter aliud opus adueniens audiuit
aliquo dicente, se accepisse ab aliquo aurum, aut debere
alicui) nulla ratione ualere censemus."
III. Pars. §. 2. Simul autem necesse est, ut uideant. Quod
si alius uno tempore et alius alio uiderit, diuersitas temporum
eorum testimonium non admittit.
Unde Leo Papa:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

531/532
Gehe zu Spalte: