Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. IX. Infames, qui ad sortilegos et diuinos concurrunt, nec accusatores, nec testes esse possunt.

Item Eusebius Papa. [epist. III. ad Episcopos Thusciae]
Constituimus cum omnibus, qui nobiscum sunt,
episcopis, ut homicidae, fures, malefici, sacrilegi, raptores,
adulteri, incesti, uenefici, suspecti, criminosi,
domestici, periuri, et qui raptum fecerunt, uel qui
falsum testimonium dixerunt, seu qui ad sortilegos
diuinosque concurrerint, similesque eorum, nullatenus
ad accusationem uel ad testimonium sint admittendi,
quia infames sunt et iuste repellendi, quia funesta est
eorum uox.

< Dokument zurück | | Dokument vor >