Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. De eodem.

Item Damasus Papa epistola III. ad Stephanum
Archiepiscopum.
Induciae accusatis in criminalibus causis sex mensium
uel eo amplius, si necesse fuerit, concedendae sunt. ]
II. Pars. Gratian. Spatium uero dilationum, sicut in
III. libro Codicis titulo [11.] de dilationibus inuenitur, hac ratione
moderandum est, ut, si ex ea prouincia, ubi lis agitur, uel persona,
uel instrumenta poscentur, non amplius quam tres menses
indulgeantur. Si uero ex continentibus prouinciis, sex menses
custodiri iustitia est. In transmarina autem dilatione nouem
menses conputari oportebit. Iudicantes autem hac ratione non
sibi concessum intelligant dandae dilationis arbitrium, sed eandem
dilationem (si rerum urgentissima ratio flagitauerit, et necessitas
desideratae instructionis exegerit) non amplius facile quam semel,
nec ulla trahendi arte sciant esse tribuendam. §. 1. Ei autem
dilatio penitus est deneganda, qui rescriptum ad extraordinarium
iudicem reportauerit. Illi uero, qui in iudicium uocatur,
danda est ad probanda precum mendacia, uel proferenda aliqua
instrumenta uel testes, quoniam instructus esse non potuit qui
preter spem ad alienum iudicium trahitur. §. 2. Cum uero
ad appellationem siue consultationem a principe rescriptum
fuerit siue sit primo iudicio petita dilatio nec tributa, siue


nec petita quidem, eam dare cuiquam non licebit eadem ratione,
qua nec in iudiciis cognitionum inperialium dilatio tribui solet.
A iudice procedente dilationem postulari non conuenit,
etiam si utraque parte presente tribuatur, cum non alias, nisi
causa cognita, indulgeri queat, et cognitio causae non interpellatione
plenaria, sed considente magis iudice legitime colligatur,
ut si forte dilationis peticio inprobata fuerit, suscepta questio
per sententiam iudicis dirimatur. Constitutione nouella
septima, in collatione VIII. §. 4. Libellum uero non
alias actor dirigat, nisi prius et in ipsum, quem dicit obnoxium,
et in negotii executorem exponat cautionem, se uel intra duos
menses litem contestaturum, uel omne dampnum ei, qui conuenitur,
contingens restituturum. In collatione V.:
III. Pars. §. 5. Offeratur ei, qui uocatur in iudicium,
libellus, et exinde prebitis sportulis, data fideiussione, XX. dierum
gaudeat induciis, in quibus deliberet, an cedat, an contendat,
atque alium iudici petat sociari, uel recuset eum,
nisi sit ille, quem ipse iam alio recusato petiuit. Denique
presens interrogetur, an hoc tempus transierit? Quod non
modo ipsius responsione, sed etiam libelli manifestetur
subscriptione, quam in initio facere debet. Litis ergo contestatio
contra hoc indultum habita pro nichilo est. Constitutione nouella VI.
in Collatione VI.: §. 6. Quod fieri non debet, nisi actor satisdederit,
certam promittens quantitatem se daturum, si non
exequatur, aut exequens non uincat causam. Si ergo post
tempus prestitutum intra decem dies reo presente non
occurrat, dimittatur reus exacto eo, quod promissum est, et si
quid plus circa litem inpendisse cum taxatione iudicis iurauerit.
[§. 7. Exceptio fori dilatoria est, atque ideo in initio litis
debet opponi et probari. Peremptorias autem exceptiones,
ut sunt prescriptiones longi temporis, sufficit in initio litis
contestari. ]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

509/510
Gehe zu Spalte: