Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. III. Qui quod obicit probare non ualet, de cetero ad arguendum non admittitur, nisi propriam causam ciuilem dumtaxat asserere uoluerit.

Item Felix in secundo decretali, Episcopis
Galliae.
Si accusatorum personae in iudicio episcoporum culpabiles
aparuerint, ad arguendum de cetero non admittantur,
nisi proprias causas asserere (non tamen criminales
uel ecclesiasticas) uoluerint.
Gratian. Cum ergo qui falsa fratribus obiciunt usque ad
exitum uitae a communione prohibeantur; cum illi, qui in episcoporum
iudicio culpabiles inueniuntur, ad arguendum de cetero
admitti prohibeantur: aparet, quod in primo capitulo deficientes
tamquam falsorum obiectores ad sequentia procedere
non ualent.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

533/534