Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. IX. De eodem.

Item ex Concilio Tolletano VI. [c. 11.]
Dignum est, ut uita innocentis nulla maculetur pernicie
accusatoris; ideo quisquis a quolibet criminatur,
non ante accusatus suplicio detur, quam accusator
presentetur, atque legum et canonum sententia exquiratur.
Quod si indigna ad accusandum persona inuenitur,
ad eius accusationem non iudicetur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >