Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Sententia feriatur qui causae suae negligit adesse.

Item Bonifacius Papa ad Gallos. [epist. II.]
Decreuimus uestram debere intra prouinciam esse
iudicium, et congregare sinodum ante kalendarum diem
nouembrium, ut, si adesse uoluerit, presens, si confidit, ad
obiecta respondeat; si uero adesse neglexerit, dilationem
sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est,
confiteri eum de crimine, qui indulto et totiens delegato
iudicio purgandi se occasione non utitur. Nichil enim
interest, utrum in presenti examine non omnia, que
dicta sunt, conprobentur, cum ipsa quoque professio
ex procurata totiens constet absentia.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

531/532
Gehe zu Spalte: