Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Qui legem suam sponte transgreditur, ante suam reuersionem recte agentes accusare non potest.

Item Anacletus in primo decretali.
Beatus predecessor noster Clemens, uir apostolicus et
spiritu Dei plenus, una cum reliquis sanctis collegis suis
statuit dicens: Accusandi uel testificandi licentia denegetur
his, qui Christianae religionis et nominis dignitatem, et
suae legis uel sui propositi normam aut regulariter prohibita
neglexerint. Transgressores enim sponte legis suae,
eiusque uiolatores, apostatae nominantur. Omnis
enim apostata refutandus est ante reuersionem suam,
nec in accusationem recte agentium aut testimonium
suscipiendus est.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

511/512
Gehe zu Spalte: