Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. IV.]

Item libro IX., [Cod. tit. de his, qui accus. non
possunt.] lege 1.
"Prius est, ut tu respondeas criminibus cedis atque uulnerum
que tibi ut grauiora ab aduersario tuo obiciuntur, et tunc ex
euentu causae iudex estimabit, an tibi permittendum sit eundem
accusare, tamen etsi prior inscriptionem deposuisti."
II. Pars. [Gratian.] Aliquando ciuilis preiudicat ciuili,
aliquando criminali. Sicut enim in septimo libro Codicis, titulo
de ordine cognitionum, legitur: "Si de hereditate et libertate
controuersia est, prius debet agi causa libertatis." Item:
§. 1. "Si crimen aliquod inferatur ei, qui ingenuus esse dicitur,


liberalis causa suo ordine ante debet agi cognitionem suam preside
prebente, quoniam si delictum probatum fuerit, ante sciri,
necesse est, utrum ut in liberum et ingenuum, an ut in seruum
constitui oportet."
III. Pars. Item: §. 2. "Qui confitetur se pati controuersiam
status, frustra postulat dari sibi potestatem accusandi
eum, qui se suum dominum esse fatetur. Causa uero liberali
terminata, si seruus pronunciatus fuerit, dominum suum accusare
non poterit." §. 3. "Si quis enim ex familiaribus uel seruis
cuiuslibet domus cuiuscumque criminis delator atque accusator
emerserit, eius existimationem, caput atque fortunas
petiturus, cuius familiaritati inheserit uel dominio, ante exhibitionem
testium, ante examinationem iudicii in ipsa expositione
criminum atque accusationis exordio ultore gladio
feriatur. Vocem enim funestam intercidi oportet potius quam
audiri. Maiestatis autem crimen excipimus." Similiter: §. 4.
"Si liberti accusatores manumissorum heredumue esse presumpserint,
eodem quo serui suplicio tenebuntur, luituri penas ante
prohibitae delationis exordium."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

535/536
Gehe zu Spalte: