Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA IV.

GRATIANUS.
Quidam in excommunicatione constitutus episcopum accusare
disponit; adolescentem infra decimum et quartum etatis suae
annum ad assertionem suae causae adducit; prohibitus ab accusatione
adolescentem accusatorem et se testem facit; adolescens
personam accusatoris et testis gerere cupit; die statuta ad electorum
iudicum iudicium episcopus minime occurrit; a communione
suspenditur; tandem renouato iudicio accusator culpabilis in
accusatione inuenitur; demum ad assertionem propriae causae
procedit. (Qu. I.) Hic primum queritur, an in excommunicatione
constitutus alium accusare ualeat? (Qu. II.) Secundo, an
infra decimum quartum annum in criminali causa testari quis
possit? (Qu. III.) Tertio, utrum ab accusatione prohibitus
personam testificantis possit assumere? (Qu. IV.) Quarto, an
idem possit esse accusator et testis? (Qu. V.) Quinto, an die
constituta non occurrens a communione ait remouendus?
(Qu. VI.) Sexto, si in episcoporum indicio accusatoris persona
culpabilis inuenta fuerit, an ad assertionem propriae causae de
cetero sit admittenda?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >