C. II. Quilibet in causa duas personas gerere non ualet.
Item Damasus Papa. [epist. IV. c. 7.]Nullus introducatur personaliter ad causam, sed accusatores
et accusati equa audiantur ratione, iuxta quod
ordo exigit. Accusatores uero et iudices non iidem sint,
sed per se accusatores, per se iudices, per se testes, per se
accusati, unusquisque in suo ordine.
II. Pars. §. 1. Inscriptio semper fiat ut talionem
calumpniator recipiat, quia ante inscriptionem nemo debet
indicari uel dampnari, cum et seculi leges hec eadem retineant.
Gratian. Codice libro IX. titulo de accusationibus.
[l. 7.] Codice libro de adulteriis, [l. 6.] titulo de
abigeis. [l. unica] §. 1. Aliquando etiam sine inscriptione accusatio
fieri potest. "Ea enim, que per officiales presidibus
nunciantur, et citra solempnia accusationum posse perpendi
incognitum non est." §. 2. Item: [Codice de adulteriis, l. 6.]
Si maritus iure mariti, hoc est infra sexaginta dies utiles,
adulterium uxoris suae accusare uoluerit, quam ex suspicione
sola ream facere ualet, non continetur uinculo inscriptionis. §. 3.
Item: [Cod. de abigeis, l. unica] Abacti animalis accusatio non
solum cum inscriptionibus, sed etiam sine ea obseruatione
proponitur. §. 4. Item: [Cod. de accusat. l. 8.] Si quis se iniuriam
ab aliquo passum putauerit, et querelam deferre uoluerit,
non ad stationarios decurrat, sed presidialem adeat potestatem,
aut libellos offerens, aut querelas suas apud acta deponens. §. 5.
In aliis autem criminalibus causis dignum est, ut inscriptiones
preponantur, que magnitudinem uidelicet criminis tempusque
designent, ut alterutram partem digna legum possit terrere auctoritas.
III. Pars. Gratian. De domo etiam iudicis accusator
uel testis produci non debet, ne in causam suspicionis incidat
iudex.
Unde Nicolaus Papa: [ad Michaelem Inp., epistola,
cuius initium est: "Proposueramus."]