Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. III.]

Si testes omnes eiusdem honestatis et existimationis sint,
et negotii qualitas, ac iudicis motus cum his concurrit, sequenda
sunt omnia testimonia. Si uero ex his quidam eorum
aliud dixerunt, licet inpari numero, credendum est,
quod naturae negotii conuenit, et quod inimicitiae aut gratiae
suspicione caret, confirmabitque iudex motum animi sui ex argumentis
et testimoniis, que rei aptiora esse conpererit. Non
enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testimoniorum
fidem, et testimonia, quibus potius lux ueritatis assistit.
Item: [lege 2., ff. eod.] §. 1. In testibus fides, dignitas, mores,
grauitas moderanda est, et ideo testes, qui aduersus fidem suae
testationis uacillant, audiendi non sunt. Item: [lege 3.] §. 2.
Testium fides diligenter examinanda est, ideoque in persona eorum
exploranda erunt inprimis conditio cuiusque, utrum quis decurio,
an plebeius sit, et an honestae et inculpatae uitae, an uero notatus
quis et reprehensibilis, an locuples, an egenus sit, ut lucri
causa quid facile admittat, uel an ei inimicus sit, aduersus quem
testimonium fert, uel amicus ei sit, pro quo testimonium dat.
Nam si careat suspicione testimonium, uel propter personam, a
qua profertur, quod honesta sit, uel propter causam, quod


neque lucri, neque gratiae, neque inimicitiae causa sit admittendum
est. Item: [eadem lege paulo inferius:]
III. Pars. §. 3. Lege Iulia de ui cauetur, ne hac lege in
reum testimonium dicere liceret qui se ab eo parenteue eius
liberauerit, quiue impuberes erunt, quiue iudicio publico dampnatus
erit, qui eorum in integrum restitutus non erit, quiue
eorum in uinculis custodiaue publica erit, quiue ad bestias, ut
depugnaret, se locauerit, quiue palam questum faciet
feceritue, quiue ob testimonium dicendum uel non dicendum pecuniam
accepisse iudicatus uel conuictus erit. Item: [l. 4.] §. 4.
Lege Iulia iudiciorum publicorum cauetur, ne inuito denuncietur,
ut testimonium dicat aduersus socerum, generum, uitricum,
priuignum, sobrinum, sobrinam, sobrino natum, eosue, qui
priore gradu sunt. §. 5. Item ne liberto ipsius, liberorumue
eius, parentum uiri uxoris. §. 6. Item patroni
patronae et ut ne patroni patronae aduersus libertos,
neque liberti aduersus patronum cogantur testimonium dicere.
§. 7. Cum autem excipitur, ne gener aut socer inuitus testimonium
dicere cogatur, generi appellatione sponsum quoque filiae
contineri placet. Item soceri sponsae patrem. Item: [lege 6.]
§. 8. Idonei non uidentur esse testes, quibus inperari potest ut
testes fiant. Item: [lege 7.] §. 9. Serui responso tunc credendum
est, cum alia probatio ad eruendam ueritatem non est. Item:
[lege 8.] §. 10. Inuiti testimonium dicere non cogantur
senes, ualitudinarii, uel milites, uel illi, qui cum magistratu reipublicae
causa absunt, uel quibus uenire non licet. Item: [lege 19.] §. 11.
Publicani etiam non dicunt testimonium inuiti. §. 12. Item is,
qui non detractandi testimonii causa aberit. §. 13. Item is,
qui exercitui prebendam conduxerit. Sed nec pupillis testimonium
denunciari potest. Item: [l. 20.] §. 14. In testimonium
accusator citare non debet eum, qui publico iudicio reus
erit, aut qui minor uiginti annis erit. [l. 21.] §. 15. Ob
carmen famosum dampnatus intestabilis erit. Item: §. 16.
Si res exigit non tantum priuati, sed etiam magistratus, si in
presenti sint, testimonium dicant. Pretor quoque testimonium
dare debet in iudicio de adulterii causa. §. 17. Si autem
ea conditio rei sit, ubi arenarium testem uel similem personam
admittere cogimur, sine tormento testimonio eius credendum
non est. Item: [l. 24.] §. 18. Testes, quos accusator
de domo produxerit, interrogari non placuit.
[l. 25.] §. 19. Patroni quoque in causa, cui patrocinium
prestant, testimonium non dicant, quod etiam in executoribus
negotiorum obseruandum est. Item: [lege 16.]
IV. Pars. §. 20. Qui falso uel uarie dixerunt,


testimonia uel utrique parti prodiderunt a iudicibus conpetenter
puniuntur. Item: [l. 17.] §. 21. Pater et filius, qui in
potestate eius est item duo fratres qui in eiusdem potestate
sunt, utrique in eodem testamento, uel eodem negotio testes
possunt fieri, quoniam nichil nocet ex una domo plures testes
adhiberi alieno negotio. Item: [l. 15.] §. 22. Hermafroditus an
ad testamentum adhiberi possit, qualitas sexus incalescentis
ostendit. Item: [l. 9.] §. 23. Testis idoneus pater filio, aut
filius patri non est. [l. 10.] §. 24. Nullus idoneus testis in
re sua intelligitur. Item: [l. 11.] §. 25. Ad fidem rei gestae
faciendam etiam non rogatus testis intelligitur. Item: [l. 12.] §. 26.
Ubi numerus testium non adicitur, etiam duo sufficient.
Pluralis enim elocutio duorum numero contenta est. Item:
[l. 3.] §. 27. In testibus considerandum est, qui simpliciter
testimonium dicant, utrum unum, eundemque meditatum
sermonem afferant, an ad ea, que interrogantur,
ex tempore uerisimilia respondeant. Item: §. 28. Sepe
sine publicis monumentis cuiuscumque rei ueritas deprehenditur;
alias numerus testium, alias dignitas et auctoritas, alias
ueluti consentiens fama confirmat rei, de qua queritur, fidem.
Non ergo ad unam probationis speciem cognitionem suam
iudex alligare debet, sed ex sententia animi sui estimare,
quid aut credat, aut parum sibi probatum opinetur. Item
§. 29. Alia est auctoritas presentium testium, alia testimoniorum,
que recitari solent. Item Codicis libro IV. titulo de testibus.
[l. 2.] §. 30. Soli testes ad probationem ingenuitatis non
sufficiunt, nisi instrumentis et argumentis adiuuentur. Item:
[l. 3.] §. 31. Etiam iure ciuili domestici fides inprobatur.
Item: [l. 4.] §. 32. Solam testatione prolatam, nec aliis
legitimis amminiculis causa approbata nullius esse momenti
certum est. Item: [l. 5.] §. 33. Eos testes ad adiuuandam
ueritatem adhiberi oportet, qui omni gratiae et potentatui fidem
religioni iudiciariae debitam possunt preponere. Item: [l. 6.]
§. 34. Parentes et liberi inuicem aduersus se nec uolentes ad
testimonium admittendi sunt. Item: [l. 7.] §. 35. Qui intendit,
suae intentioni proprias debet afferre probationes, non
petere aduersarium cogi ad exhibitionem eorum, per quos sibi
negotium fiat. Item: [l. 8.] §. 36. Serui neque pro domino, neque
aduersus dominum, sed pro facto suo interrogari possunt. Item:
[l. 9.] §. 37. Iurisiurandi religione testes prius, quam perhibeant
testimonium, cohercentur, et honestioribus potius testibus
fides adhibeatur. §. 38. Unius uero testimonium nemo
iudicum in quacumque causa facile patiatur admitti; imo unius
testis responsio omnino non audiatur, etiamsi presidiali


curiae honore prefulgeat. Item: [l. 10.] §. 39. Omnibus in re
propria dicendi testimonia facultatem iura submouerunt.
Item: [l. 11.] §. 40. Liberi testes ad causas postulentur
alienas, si socii et participes criminis non dicantur, sed fides ab
hiis notitiae postuletur. Venturis autem ad iudicium per
accusatorem, aut ab his, per quos fuerant postulati,
sumptus competentes ministrentur, etiamsi in pecuniaria
causa ab alterutra parte testes sint producendi. Item:
[l. 12.] §. 41. Liberti aduersus patronos sponte prodire non
audeant, sed nec uocati quidem in iudicio uenire
cogantur. Item: [l. 17.] §. 42. Si quis testibus usus fuerit, iidemque
testes aduersus eum in alia lite producantur, non licebit ei
eorum personas excipere, nisi ostenderit, inimicitias inter se et illos
postea emersas fuisse, ex quibus testes repelli leges precipiunt,
non adimenda scilicet ei licentia ex ipsis depositionibus
testimonium eorum arguere. §. 43. Sed et si liquidis probationibus
datione uel promissione pecuniarum eos corruptos esse
ostenderit, eam etiam allegationem integram ei seruari oportet.
[Gratian.] Sed obicitur illud beati Bricii, qui uoce pueri
triginta dies ab ortu habentis innocens probatus est. Sed miracula
diuina sunt admiranda, non in exemplum humanae actionis trahenda.

< Dokument zurück | | Dokument vor >