Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Non est a communione suspendendus, qui die statuta ad causam peruenire non potuit.

Quisquis episcoporum accusatur, ad primates prouinciae
ipsius causam deferat accusator. Nec a communione
suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam
dicendam electorum iudicum, die statuta, litteris


euocatus minime occurrerit, hoc est infra spatium mens
ex ea die, qua eum litteras accepisse constiterit. Quod
aliquas ueras necessitatis causas probauerit, quibus occurrere
non potuisse manifestum sit, suae causae dicendae
intra alterum mensem integram habeat facultatem. Verum
tamdiu post mensem secundum non communicet, donec
purgetur. Si autem ad uniuersale concilium occurrere
noluerit, ut uel ibi causa eius terminetur, ipse
in se dampnationis sententiam dixisse iudicetur. Tempore
sane, quo non communicat, nec in sua ecclesia uel
parrochia communicet. Accusator autem eius, si numquam
diebus causae dicendae defuerit subtrahens se, a communione
non remoueatur. Si uero aliquando defuerit subtrahens
se, restituto in communione episcopo, remoueatur
a communione accusator, ita tamen, ut nec ipsi adimatur
facultas causae peragendae, si se ad diem constitutam
occurrere non uoluisse, sed non potuisse probauerit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >