Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. De eodem.

Item ex decreto Adriani Papae. [c. 33.]
Non est credendum contra alios eorum confessioni, qui
criminibus inplicantur, nisi se prius probauerint innocentes,
quia periculosa est et admitti non debet rei professio
aduersus quemcumque.
Gratian. Hoc autem intelligendum est in pari uel minori
crimine. Ceterum si de maiori crimine eum accusare uoluerit
(ueluti, si accusatus de fornicatione, de periurio, uel homicidio,
uel symonia, uel alio quolibet huiusmodi crimine accusatorem
suum inpetere uoluerit), his auctoritatibus non prohibetur. §. 1.
Aliquando enim criminalis questio preiudicat ciuili, aliquando
criminali. Unde in III. libro Codicis titulo de ordine iudiciorum,
[lege, 4.] legitur: "Ciuili questione intermissa sepe fit, ut
prius de crimine iudicetur, quod, utpote maius, merito minori
prefertur."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

535/536
Gehe zu Spalte: