Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Incestuosi non legitime coniuncti sacerdotes uel legitime coniunctos accusare non possunt.

Item Calixtus Papa. [ad Episcopos Galliae, ep. II. c. 4.]
Consanguineorum coniunctiones nec legitimae sunt,
nec manere possunt, sed sunt repellendae. §. 1. Quisquis
ergo non legitime coniunctus, uel absque dotali titulo
ac benedictione sacerdotis constat copulatus, sacerdotes
uel legitime coniunctos criminari, uel in eos testificari
minime potest, quoniam omnis incesti macula pollutus
infamis est et accusare supradictos non permittitur. Non
solum ergo hii repellendi sunt et infames efficiuntur,
sed etiam omnes eis consentientes. §. 2. Similiter de
raptoribus, uel eis, qui seniores inpetunt, fieri censemus.
Hos enim seculi leges interficiunt, sed nos misericordia
preeunte sub infamiae nota ad penitentiam recipimus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

511/512
Gehe zu Spalte: