Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Qui inimici sunt, iudices esse non possunt.

Quia suspecti et inimici iudices esse non debeant,
et ipsa ratio dictat, et plurimis probatur exemplis.
§. 1. Nam quid gratius et amabilius dare quis inimico potest,
quam si ei ad inpetendum commiserit, quem ledere forte
uoluerit? Quod prouide Constantinopolitana sinodus canonum
suorum sexto dinoscitur prohibere capitulo. §. 2.
Veniamus et ad S. Calcedonensem sinodum, et quid
nobis de Athanasio Perenorum referat episcopo
audiamus. Is enim antistes tertio euocatus, quia non
occurrit, a patriarcha suo canonice condempnatus extiterat,
sed solum quia, cum uocaretur ad sinodum, quod
inimicus esset ipse, qui iudicabat, clamauit, a S. Calcedonensi
sinodo ad causas illatas sibi examinandas reseruatur,
et nisi denuo conuinceretur, recipere ecclesiam propriam
iudicatur. Si Athanasius a patriarcha suo depositus, quia
de inimicitia eius conquestus est, iterato ad iudicium
renouandum dirigitur, etsi manifesta sibi crimina
officiant, suae ecclesiae reddi precipitur: quanto magis
Ignatius, qui non a patriarcha, sed ipse potius existens
patriarcha, minime debuit ecclesia propria priuari et inimicis
et suspectis iudicibus decernentibus expoliari? §. 3.
Veniat et facundissimus Papa noster Gelasius, hereticorum
expugnator fortissimus, et quod de Constantinopolitanis episcopis
more solito tunc egrotantibus dixit, etiam nunc
nobis edisserat. "Quero," inquit, "iudicium, quod
pretendunt, ubinam possit agitari? an apud ipsos, ut idem
sint inimici testes et iudices? Sed tali iudicio nec
humana debent committi negotia." Quod si iudicio, ubi
idem sunt inimici qui iudices, nec humana debent committi
iudicia, quanto minus diuina, id est ecclesiastica? Qui
sapiens est intelligat. §. 4. Et reuera hinc Iustinianus
inperator pius legibus suis promulgasse dinoscitur,
dicens: "Liceat ei, qui suspectum sibi iudicem
putat, antequam lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium


recurratur." Nam quodammodo naturale est suspectorum
iudicum insidias declinare et inimicorum iudicium uelle
refugere. §. 5. Hinc S. Iohannes, os aureum, concilii
contra se congregati renuit intrare collegium.
Gratian. Patet quod, etsi manifesta sunt crimina
alicuius, non tamen accusatione inimici condempnandus est.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

517/518
Gehe zu Spalte: