Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. De eodem.

Item Fabianus Papa. [ep. II. Episcopis orientalibus.]
Episcopi, si a propriis sedibus aut ecclesiis sine auctoritate
Romani Pontificis expulsi fuerint, antequam ad sinodum
uocentur, proprius locus et sua omnia redintegranda
sunt. Nulla enim ratio permittit, dum ad tempus eorum
bona, uel ecclesiae, atque res ab emulis aut a quibuscumque
detinentur, ut aliquid illis obici debeat. Nec quicquam
potest eis quilibet maiorum uel minorum obicere, dum
suis ecclesiis, uel rebus, uel potestatibus carent.
Gratian. Sed notandum est, quod restitutionis sententia sola
non sufficit, nisi presentialiter omnia iudicis offitio restituantur,
ut eiectus uel expoliatus etiam naturalem possessionem recipiat,
siue animo suo et corpore alieno, ueluti per procuratorem,
siue animo et corpore suo. Cuncta quoque, que sibi ablata fuerant
quacumque conditione, in eodem loco, unde surrepta fuerant,
sunt reuocanda.
Unde Iohannes urbis Romae Episcopus scribit Zachariae
Archiepiscopo: [epist. I.]
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

505/506
Gehe zu Spalte: