C. I. Episcopus non nisi a pluribus audiatur et iudicetur.
Accusatores episcoporum omni careant suspicione,quia columpnas suas Dominus firmiter stare uoluit, non a
quibuslibet agitari. §. 1. Nullum namque eorum sententia
a suo iudice non dicta constringat, quia et leges seculi idipsum
fieri precipiunt. §. 3. Iudices duodecim quilibet
episcopus accusatus (si necesse fuerit) eligat, a quibus eius
causa iuste iudicetur. Nec prius audiatur, aut excommunicetur
uel iudicetur, quam ipsi per se eligantur, et regulariter
uocato ad suorum primo conuentum episcoporum,
per eos eius causa iuste audiatur et rationabiliter discernatur.
Finis uero causae eius ad sedem apostolicam deferatur,
ut ibidem terminetur. §. 4. Absens uero nemo
iudicetur, "quia et diuinae et humanae leges hoc
prohibent."
Item Felix Episcopus dixit in Concilio Cartaginensi III.:
[cap. 10.]