Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. II.] In Digestis titulo de postulando.

Infames non possunt esse procuratores uel patroni causarum.
Sunt autem tres ordines eorum, qui postulare prohibentur.
§. 1. Est autem postulare desiderium suum uel amici sui in
iure apud cum, qui iurisdictioni preest, exponere, uel alterius
desiderio contradicere. §. 2. Non postulantium, ut premisimus,
tres ordines sunt. Quidam prohibentur omnino postulare
uel propter etatem, ut minores decem et septem annis, uel
propter casum, ut surdus, qui prorsus non audit. Alii prohibentur
ne pro aliis postulent uel propter sexum, ut feminae,
uel propter casum, ut utroque lumine orbati, uel propter
notam turpitudinis, ut hii, qui corpore suo muliebria passi
sunt, nisi forte ui predonum uel hostium stuprati probentur.
Similiter qui capitali crimine uel calumpniae publici iudicii
sunt dampnati, uel qui operas suas locauerunt ut cum bestiis
depugnarent in arena, pro aliis postulare prohibentur. His personis
pro se allegare permittitur, pro alio prohibetur,
nisi forte tutelam inpuberum uel curam adolescentium non affectatam,
sed necessariam administrent. Pro his enim, quorum curam
gerunt, eis postulare conceditur. Alii enim omnes, qui ut
infames notantur, nisi pro se et pro certis personis postulare
non possunt, nisi in integrum restitutionem acceperint. §. 3.
Permittitur autem eis postulare pro parente, pro patrono,
patrona, liberis et parentibus patroni et patronae; pro
liberis etiam suis, fratre, sorore, socero, socru, genero,
nuru, uitrico, nouerca, priuigno, priuigna, pupillo, pupilla,
furioso, furiosa, fatuo, fatua, surdo, prodigo, et adolescente.
§. 4. Item pro his, quibus propter infirmitatem curatores dari
solent, et qui negotiis suis aliquo perpetuo morbo superesse non
possunt. §. 5. Omnes autem, qui non sponte, sed necessario
funguntur offitio, sine offensa postulare possunt, etiamsi hii
sunt, quibus non nisi pro se postulare permittitur. §. 6. Affinitates
uero non eas accipere debemus, que quondam fuerunt,
sed presentes. §. 7. Nurus et generi appellatione et soceri, et
socrus, et ulteriores, quibus pro prepositio solet accedere, continentur.
II. Pars. §. 8. Arcentur etiam a professione aduocatorum
(sicut in secundo libro Codicis, titulo de postulando inuenitur)
qui sub nomine honorariorum ex ipsis negotiis, que tuenda susceperint,
emolumentum sibi certae partis cum graui dampno litigatoris
et depredatione poscentes inueniuntur. §. 9. Item, si
quis adeo procax fuerit, ut non ratione, sed probris putet esse
certandum, opinionis suae inminutionem patietur. §. 10.
Preterea non licet aduocato ullum contractum inire, ullam
pactionem conferre cum eo litigatore, quem in propriam recepit
fidem, nec ex industria iurgium protrahere. §. 11. Apud urbem
Romam etiam honoratis, qui hoc putauerint eligendum, eousque
liceat orare, quousque maluerint, uidelicet ut non ad turpe
conpendium et stipem deformem hec arripiatur occasio.
Nam si lucro pecuniaque capiantur, ueluti abiecti atque degeneres
inter uilissimos numerabuntur. §. 12. Si uero in uno


auditorio duo tantum uel plures pre ceteris fuerint, quorum fama
sit hilarior, in iudicantis offitio sit ut par causidicorum distributio
fiat et exequetur pro partibus auxilium singulorum. §. 13.
Si quis uero monitus a iudice ea excusatione, que nequeat conprobari
cuicumque parti patrocinium denegauerit, careat foro;
sciat etiam sibi numquam agendi copiam posse restitui. §. 14.
Si quis autem ex litigatoribus detectus fuerit separatim tractasse
cum pluribus, et aduersario suo subtraxisse paris defensionis
copiam, ostendet proculdubio iniquam a se litem foueri,
et auctoritatem iudiciariam a se elusam experietur. §. 15. Item,
quamuis illi, qui causam fisci egissent, prohibeantur aduersus
fiscum patrocinium prestare, tamen hodie etiam aduersus fiscum
patrocinium possunt exhibere priuatis, dum eam causam declinent
suscipere, quam tractauerant, dum fisci aduocati fuerunt.
§. 16. Item, si contra patrem pupilli causam egisti, tutor uel
curator datus eandem causam defendere non prohiberis. §. 17.
Cognitores uero ex offitio intelliguntur, non ex arbitrio. Nichil
enim refert, eum, qui arbitrium suscipit, an sit integrae
famae, an ignominiosus. §. 18. Filius etiam in re patris arbiter
esse potest. Nam et iudicem eum esse posse plerisque placet.
§. 19. Si quis uero iudex sit, arbitrium recipere eiusdem
rei, de qua iudex est, et in se compromitti iubere prohibetur,
et si sententiam dixerit, non est danda penae persecutio. Seruus
arbiter esse non ualet, libertinus potest. §. 20. Porro infamia
multipliciter irrogatur. Aliquando enim contrahitur genere delicti
declarati per sententiam, ueluti cum iudex pronunciat: iniuriam
fecisti, hereditatem expilasti, calumpniatus es. Aliquando
genere penae, sicut illi, qui dampnantur in opus publicum, qui
pristinum quidem statum obtinent, sed dampno infamiae etiam post
inpletum tempus subiciuntur. Aliquando genere penae, et delicti
declarati per sententiam, ueluti dum fustibus ceso per preconem
dicitur: sicophantis, id est: "calumpniator." Aliquando
ipso genere facti, ut exercentes inprobum fenus et illicite
exigentes usuras usurarum, et que intra tempus, quo moris
est lugere maritum, matrimonium contrahit, et qui sciens eam
uxorem duxit.
[Gratian.] Idem testatur Felix Papa, et eisdem uerbis.
§. 1. Item in euangelio ille qui trabem gestat in oculo probatur
non posse educere festucam de oculo fratris sui. §. 2.
Item Dauid in libro Psalmorum: "Peccatori autem dixit Deus:
quare tu enarras iusticias meas? etc." §. 3. Item Gregorius:
"Cuius uita despicitur, restat, ut eius predicatio contempnatur."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

525/526
Gehe zu Spalte: