Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Qui aliorum uicia puniunt sua prius corrigere studeant.

Idem in Moralibus. [lib. XIV., in Iob. cap. 15.]
III. Pars. "Qui sine peccato est uestrum, primus
in illam lapidem mittat." Ad aliena quippe peccata
punienda ibant, et sua reliquerant. Reuocentur itaque
intus ad conscientiam, ut prius propria corrigant, et tunc
aliena reprehendant. Hinc est, quod cum tribus Beniamin
in carnis scelere fuisset obruta, collectus omnis Israel


ulcisci iniquitatem uoluit, sed tamen semel et iterum in
belli certamine ipse prostratus est. Consulto enim
Domino, si ad ulciscendum ire debuissent, iussum est
ut irent, qui iuxta diuinae uocis inperium perrexit, et
semel et secundo perdidit, et tunc demum peccatricem
tribum ualde feriens pene funditus extinxit. Quid est,
quod in ultione sceleris inflammatur, et tamen ipse prius
prosternitur, nisi quod prius ipsi purgandi sunt, per quos
aliorum culpae feriuntur, ut ipsi iam mundi per ultionem
ueniant, qui aliorum uicia corrigere festinant?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

525/526
Gehe zu Spalte: