Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Ille de uita alterius iudicet, qui non habet in se ipso quod puniat.

Item Ambrosius super: "Beati inmaculati". [sermone XX.
ad uers. Miserationes tuae, Domine]
Iudicet ille de alterius errore, qui non habet quod in se
ipso condempnet. Iudicet ille, qui non agat eadem, que
in alio putauerit punienda ne, cum de alio iudicat, in se
ferat sententiam. Iudicet ille, qui ad pronunciandum
nullo odio, nulla offensione, nulla leuitate ducatur. Et
post pauca: §. 1. Bonus iudex nichil ex arbitrio suo facit et
domesticae proposito uoluntatis, sed iuxta leges et iura
pronunciat, scitis iuris obtemperat, non indulget propriae
uoluntati, nichil paratum et meditatum de domo
defert, sed sicut audit, ita iudicat, et sicut se habet natura,
decernit; obsequitur legibus, non aduersatur,
examinat causae merita, non mutat. Discite iudices seculi,
quem in iudicando tenere debeatis affectum, quam sobrietatem,
quam sinceritatem. Et paulo post: §. 2. Qui iudicat,
non uoluntati suae obtemperare debet, sed tenere quod
legum est. Et post pauca: §. 3. In iudicando cordi magis
est custodia ueritatis, quam obedientia uoluntatis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

527/528
Gehe zu Spalte: