Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Familiares, suspecti, de domo prodeuntes, non recipiantur in accusatione.

Item Calixtus Papa. [epist. II. ad Episcopos Galliae]
Accusatores uel testes suspecti non recipiantur, nec
familiares uel de domo prodeuntes, nec etiam consanguinei
accusatoris aduersus extraneos testimonium
dicant, quia propinquitatis et familiaritatis ac dominationis
affectio ueritatem inpedire solet. Amor carnalis et
timor atque auaritia plerumque sensus hebetant humanos,
et peruertunt opiniones, ut questum pietatem putent, et
pecuniam quasi mercedem prudentiae.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

517/518
Gehe zu Spalte: