Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Primum nosmetipsos, deinde proximos debemus corrigere.

Idem.
Postulatus Dominus de peccatrice iudicare non statim
dat iudicium, sed prius se inclinans deorsum digito scribebat
in terra, ac sic demum quod obnixe rogatur iudicat,
nos uidelicet typice instituens, ut, cum quelibet proximorum
errata conspicimus, non hec antea errata reprehendendo
iudicemus, quam ad conscientiam nostram humiliter
reuersi digito eam discretionis solerter exculpemus, et
quid in ea conditori placeat, quidue displiceat, examinatione
dirimemus, iuxta illud Apostoli: "Fratres,
etsi preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto etc."
§. 1. "Qui sine peccato est uestrum:" id est primo
uos ipsi iustitiam legis inplete, et sic innocentes manibus
ad lapidandam ream concurrite.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

527/528
Gehe zu Spalte: