C. VII. Sacerdos prius sua peccata, deinde aliena detergat.
Item Augustinus ad quemdam Comitem.Sacerdos ut sapiens medicus et perfectus primum sua
peccata diluere sciat, et postea aliena detergere
et sanare, et non publicare.
Gratian. Item, in euangelio sal infatuatum ad nichilum
utile esse dicitur, nisi ut proiciatur foras et ab hominibus conculcetur.
Ex quibus omnibus datur intelligi, quod criminosus
alterius criminis iudex esse non potest, et se ipsum condempnat,
dum in alterius crimen sententiam profert. §. 1. Sed obicitur:
Saul cum a Domino esset reprobatus, populum Dei iudicabat,
et eius iudicium uniuersus populus expetebat. Item, Dauid,
cum esset adulter et homicida interrogatus a propheta, sententiam
in diuitem dedit, qui ouem pauperis rapuit, dicens: "Iudicium
mortis est uiro huic." Item, Salomon, cum amore muliercularum
deos gentium coleret, tamen uniuersa plebs Israelitica
ad eius iudicium confluebat. Sic et Achab, quamuis coleret
Baal, tamen decem tribus iudicabat. Multi etiam alii tam in
ueteri testamento quam in nouo inueniuntur, quorum uita cum
esset blasphemabilis, tamen eorum sententia, quia ex offitio
suo seruata iudiciarii ordinis integritate processit, inuenitur
seruata. Unde et Dominus ait in euangelio. "Super
cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisei etc." Hinc
liquido constat, quod mali pastores, dum sententia iusti examinis
aliorum crimina feriunt, sibi ipsis nocent, dum sine exemplo
suae emendationis aliorum uicia corrigere curant; subditis uero
prosunt, si, eorum increpatione correcti uel sententia coherciti
uitam suam in melius commutare didicerint. Ac per hoc, dum
ab ecclesia tollerati fuerint, eorum iudicium subterfugere
non licet.