Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Excommunicentur qui obprobrium et calumpniam inferunt sacerdotibus.

Item Fabianus Papa. [ep. II. ad Episcopos orientales]
Deus ergo, fratres, ad hoc preordinauit uos et omnes,
qui summo sacerdotio funguntur, ut iniusticias remoueatis,
et presumptiones abscidatis, et in sacerdotio laborantibus
succurratis, et obprobriis et calamitatibus eorum locum
non prebeatis, sed ei, qui calumpniam uel obprobrium
patitur, adiutorium feratis; illum uero, qui calumpniam uel
obprobrium facit, abscidatis, et Domino in suis sacerdotibus
opem feratis.
Gratian. Patet ergo, quod expoliati prius sunt presentialiter
restituendi, antequam ad causam sint uocandi. Sed obicitur, ubi
non fuit legitima institucio, ibi non potest esse restitucio. Non


enim probatur destitutus qui prius non fuit institutus, ac per hoc
nec restaurationem postulare potest. Illi ergo, quorum electio
uiciosa est, uel qui a clero non sunt electi, uel a populo expetiti,
uel qui per symoniam inrepserunt, non sunt habendi inter episcopos,
et ideo, si a sedibus, quas tenere uidebantur, expulsi
fuerint, non possunt restitutionem petere ante, quam uocentur ad
causam. Unde supra in tractatu ordinandorum: "Si quis
pecunia uel gratia humana, seu populari uel militari tumultu,
etc." Sed hoc in eo tantum casu intelligitur, quo apostolica
sedes per uiolentiam occupatur, quo casu iudex non inuenitur,
cuius offitio ille apostaticus possit excludi. In aliis autem locum
non habet, cum uiolenta possessio, nisi per iudicis sententiam,
uiolento detentori detrahi non possit. Si autem uerus dominus,
bello non continuato, sed renouato, ui illum eiecerit de possessione,
iudicis auctoritate predoni possessionem restituet. Si
ergo episcopi a sedibus, quas quoquomodo tenere uidebantur, non
per iudicem, sed uiolenter eiecti fuerint, post eiectionem restituendi
sunt ante regularem ad sinodum uocationem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

505/506
Gehe zu Spalte: