Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Non est sacerdos, sed scismaticus, qui fratrum se obsequio subtrahit.

Item Alexander Papa. [epist. II. in princip.]
Nulli dubium est, quia boni a malis semper persecuntur
et tribulantur. Propter quod nos oportet humiliari
sub potenti manu Dei, ut liberet nos in tempore tribulationis.
Nam diabolus non cessat circumire, querens quem
deuoret, et querere quos ex fidelibus perdat, et maxime
illos, quos ardentiores in seruitio saluatoris eique familiares
inuenerit. Familiares dico eos, quos sacrari, et in ordine
apostolatus constitui uoluit. Ipsi enim pro populo interpellant,
et peccata populi comedunt, quia suis precibus et
oblationibus ea delent atque consumunt. Et infra: Qui
autem ex uestro fuerit collegio, et ab auxilio uestro se
subtraxerit, magis scismaticus quam sacerdos esse probabitur.
"Ecce" (inquit Propheta) "quam bonum et quam
iucundum habitare fratres in unum." Illi uero non habitant
in unum, qui fratrum se solatio subtrahunt, aut (quod
deterius est) fratribus insidias aut laqueos ponunt. Et
infra: Dominum crucifigunt, qui eum in sacerdotibus suis
persecuntur, quia crux a cruciatu dicitur. Magnum uero
cruciatum sustinet qui uim patitur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

505/506
Gehe zu Spalte: