C. IV. Qui non possunt esse accusatores uel testes.
Item Pontianus sanctae et uniuersalis ecclesiae Episcopus.[epist. II. omnibus Christianis]
Suspectos, aut inimicos, aut facile litigantes, et eos,
qui non sunt bonae conuersationis, aut quorum uita est
accusabilis, et qui rectam non tenent et docent fidem,
accusatores esse et testes antecessores nostri apostoli
prohibuerunt et nos eorum auctoritate submouemus
atque temporibus futuris excludimus.