Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. De eodem.

Item Simacus Papa. [in V. Sinodo Romana, sub
ipso habita]
Accusatoribus uero inimicis, uel de inimici domo prodeuntibus,
uel qui cum inimicis morantur, aut suspectis,


non credatur, ne irati nocere cupiant, ne lesi ulcisci se uelint.
§. 1. Si quis hec, que hodie in hac sancta sinodo
prohibita sunt, infringere temptauerit, aut uoluntarie
transgredi presumpserit, si clericus est, gradu proprio
penitus careat, si uero monachus aut laicus fuerit, communione
priuetur, et si non emendauerit uicium, anathemate
feriatur. Secretas uero insidias uel manifestas pontificibus
a quibuscumque illatas, uel ea, que huius sanctae sinodi
sententia conplectitur, si quis ad ecclesiasticam pertulerit
noticiam, potiatur honore, et hi, qui aduersa eis moliuntur,
sicut a sanctis Patribus dudum statutum est, et hodie sinodali
et apostolica auctoritate firmatum, penitus abiciantur,
et exilio suis omnibus sublatis perpetuo tradantur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

513/514
Gehe zu Spalte: