Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Ante restitutionem aliquis ad causam uocari non debet.

Idem. [Felix Papa I. epist. II. ad Episcopos Galliae]
Si episcopus suis fuerit aut ecclesiae sibi commissae
rebus expoliatus, aut (quod absit, quod alienum ab omnibus
esse debet fidelibus) a sede propria eiectus aut in detentione
aliqua a suis ouibus fuerit sequestratus, tunc canonice


ante in pristino statu restituatur cum omni
priuilegio sui honoris, et sua omnia, que insidiis inimicorum
suorum ei ablata fuerant, legibus redintegrentur.
Non enim conuocari uel preiudicari poterit, nisi ipse
pro sua necessitate (minime tamen iudicandus) aduenire
sponte elegerit. Nullatenus ergo a quoquam cogatur
ante, quam integerrime omnia, que per suggestiones suorum
inimicorum amiserat, potestati eius ab honorabili concilio
legali ordine redintegrentur. §. 1. Presul uero
cum omni honore statui pristino reddatur, et ipse dispositis
ordinatisque libere ac secure diu suis, tunc regulariter
infra quatuor, uel quinque, uel sex, aut septem
menses, iuxta quod possibilitas ei fuerit, et non ante conuocatus,
ad tempus in legitimo concilio et canonico conueniat
ad causam, et si ita iuste uidetur, accusantium
propositionibus respondeat.
II. Pars. Gratian. Quod si male uiuendo ecclesiae facultates
dispersit episcopus, quousque ab eius patrimonio, de dilapidatione
rerum ecclesiasticarum cognoscatur, submouendus est,
exemplo tutorum et curatorum, qui, dum sunt suspecti, a tutela,
uel cura remouentur, donec de suspecto cognoscitur.
Unde Pelagius Papa Petro presbitero.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

507/508
Gehe zu Spalte: