Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Alienigenae, et quos diuinae uoces mortuos appellant, episcopos accusare non possunt.

Item Pelagius Papa. [II. Episcopis Italiae]
Canonica sanctorum Patrum statuta sequentes ac
roborantes, omnes infames, cunctosque suspectos, uel inimicos,
et eorum, qui non sunt eorum gentis, uel quorum
fides, uita et libertas nescitur, et qui non sunt bonae conuersationis,
uel quorum uita est accusabilis, ab omni accusatione


episcoporum funditus submouemus. Similiter et
omnes, quos diuinae leges mortuos appellant, submouendos
esse ab eadem accusatione et publicae penitentiae submittendos
iudicamus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

515/516
Gehe zu Spalte: