Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

CAUSA XVII.

GRATIANUS.
Quidam presbiter infirmitate grauatus fieri se uelle monachum
dixit; ecclesiae et beneficio in manu aduocati renunciauit.
Postquam conualuit, mox se futurum monachum negauit, ecclesiam
et beneficium reposcit. (Qu. I.) Hic primum queritur,
utrum reus uoti teneatur, an liceat ei a proposito sui cordis
discedere? (Qu. II.) Secundo, an ecclesia et beneficium ei
reddenda sint que prius libera uoluntate refutauit? (Qu. III.)
Tertio, si contigisset eum se et sua monasterio tradidisse, an
licentia abbatis liceret ei ad propria redire? (Qu. IV.) Quarto,
si sine licentia abbatis retro abierit, an sua sibi abbate reddenda
sint?

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

QUESTIO I.

C. I. Que Deo uouentur necessario reddantur.

[C. II.] Item Ieronimus.

C. III. Dignus est supplicio qui se ipsum Deo subtrahit a uoto resiliens.

C. IV. Ante Dei oculos cadunt qui bona, que concipiunt agere recusant.

QUESTIO II.

C. I. Non cogitur aliquis in monasterio manere, nisi professionem fecerit in manu abbatis.

C. II. Uxor post propositum continentiae ducta dimitti non debet.

C. III. Nullus qui incognitus est monasticum habitum sumat ante triennium.

QUESTIO III.

QUESTIO IV.

C. I. Honore priuetur qui de iure ecclesiae aliquid alienare presumit.

C. II. Item Gregorius Anthemio Subdiacono, libro XI. epistola 31.

C. III. Qui reuocandum putat quod ecclesiae contulit sacrilegii crimen incurrit.

C. IV. Qui sacris locis derelicta retinere contendit sacrilegium conmittit.

C. V. Sacrilegi iudicantur qui ecclesiae facultates alienant.

C. VI. Excommunicetur qui confinia ecclesiae frangere temptauerit.

C. VII. Soluatur altario quod pro emunitate emendatur ecclesiae.

C. VIII. Non licet alicui hominem de ecclesia rapere.

C. IX. Fugientem ad ecclesiam nemo audeat abstrahere.

C. X. Ab ecclesiae arceatur ingressu qui aliquem de ecclesia uiolenter rapuerit.

C. XI. Ecclesiarum dignus non est ingressu qui eas uiolat.

C. XII. Qui ecclesiam Dei uastat, et eius sacerdotes insequitur, sacrilegus iudicatur.

C. XIII. Qua pena feriatur qui ecclesiae usibus dedicata predia uexare temptauerit.

C. XIV. Item Hyginus Papa.

C. XV. Iudae similis probatur qui ornamenta ecclesiae subripit.

C. XVI. De eodem.

C. XVII. De eodem.

C. XVIII. Sacrilegium facit qui pecuniam ecclesiae rapit.

C. XIX. Segregetur ab ecclesia clericus, qui seruum uel discipulum suum ad eam fugientem uerberare presumit.

C. XX. Qui de atrio uel porticibus ecclesiae fugientem abstrahit excommunicetur.

C. XXI. De multiplici genere sacrilegii, et pena eiusdem.

C. XXII. Nisi canonice iudicatum episcopum conprehendens laicus, excommunicetur.

C. XXIII. Flagellatores presbiterorum, post tertiam ammonitionem si non resipuerint, excommunicentur.

C. XXIV. Item ex Concilio Moguntino sub Rabano, c. 24.

C. XXV. Item ex Concilio Triburiensi.

C. XXVI. Item ex eodem, c. 5.

C. XXVII. Pro graduum uarietate mulctentur qui clericos occidunt.

[C. XXVIII.]

[C. XXIX.]

C. XXX. Nulli liceat Romanam ecclesiam iudicare, uel eius sententiam retractare.

C. XXXI. Sacrilegium faciunt qui Iudeis publica offitia conmittunt.

C. XXXII. Post prestitam securitatem serui restituantur dominis, qui ad ecclesiam confugiunt.

C. XXXIII. Securitate accepta ad rationem reddendam fugitiui ab ecclesia exire cogantur.

C. XXXIV. Eripiatur in libertatem seruus, cui Christiano Iudeus circumcisionis signaculum inpressit; alioquin ab ecclesia suo domino reddatur inuitus.

C. XXXV. De atrio ecclesiae, quod triginta passibus clauditur, nisi prius data securitate fugiens non abstrahatur.

C. XXXVI. Ante datam securitatem de atrio ecclesiae fugitiuus non cogatur exire.

C. XXXVII. Religionis occasione dominum suum non audeat seruus contempnere.

C. XXXVIII. Corripiatur durissime qui causa religionis docuerit seruum dominum suum contempnere.

C. XXXIX. Primati insinuetur necessitas, que res ecclesiae distrahere conpellit.

C. XL. Sine licentia episcopi quicquid abbas uendiderit, in irritum deducatur.

C. XLI. Nullo titulo res monasterii ualent ab eius iure segregari.

[PALEA. C. XLII.

C. XLIII. Non debet ecclesia suscipere que filio exheredato sibi offeruntur.

Spalten:

811/812 - 827/828
Gehe zu Spalte: